Canticum Canticorum*

Caput 8: 7

aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum
(* Traductions européennes)

Glose

Aquae multae,etc. Quia domus, quae supra petram charitatis fundata est, irruentibus fluminibus non potest cadere.Flumina.Tentationum, quae vel visibiliter vel invisibiliter tentant corda fidelium.Si dederit.Quia ubi abundat amor aeternorum, mox vilescit possessio labentium, recte subditur,Si dederit homo.Apostoli, et alii sancti, omnibus dimissis, nihil visi sunt sibi perdidisse, dummodo vera bona possent habere, unde Paulus:Omnia detrimenta arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciamPhilip. 3..